Иордан - О происхождении и деяниях гетов
- Название:О происхождении и деяниях гетов
- Автор:
- Жанр:
- Издательство:неизвестно
- Год:неизвестен
- ISBN:нет данных
- Рейтинг:
- Избранное:Добавить в избранное
-
Отзывы:
-
Ваша оценка:
Иордан - О происхождении и деяниях гетов краткое содержание
О происхождении и деяниях гетов - читать онлайн бесплатно полную версию (весь текст целиком)
Интервал:
Закладка:
{82} Nunc autem ad id, unde digressum fecimus, redeamus doceamusque, quomodo ordo gentis, unde agimus, cursus sui metam explevit, Ablabius enim storicus refert, quia ibi super limbum Ponti, ubi eos diximus in Scythia commanere, ibi pars eorum, qui orientali plaga tenebat, eisque praeerat Ostrogotha, utrum ab ipsius nomine, an a loco, id est orientales, dicti sunt Ostrogothae, residui vero Vesegothae, id est a parte occidua.
{83} Et quia iam superius diximus eos transito Danubio aliquantum temporis in Mysiam Thraciamque vixisse, ex eorum reliquiis fuit et Maximinus imp. post Alexandrum Mamaeae. nam, ut dicit Symmachus in quinto suae historiae libro, Maximinus, inquiens, Caesar mortuo Alexandro ab exercitu effectus est imp., ex infimis parentibus in Thracia natus, a patre Gotho nomine Micca, matre Halana, quae Ababa dicebatur. is triennio regnans, dum in Christianos arma commoveret, imperium simul et vitam amisit, nam {84} hic Severo imp. regnante et natalis die filii celebrante, post prima aetate et rusticana vita de pascuis in militiam venit, princeps si quidem militares dederat ludos; quod cernens Maximinus, quamvis semibarbarus aduliscens, propositis praemiis patria lingua petit ab imperatore, ut sibi luctandi cum expertis militibus licentiam daret. Severus, ammodum miratus magnitudinem formae - {85} erat enim, ut fertur, statura eius procera ultra octo pedes - iussit eum lixis corporis nexu contendere, ne quid a rudi homine militaribus viris eveniret imuriae. tum Maximinus sedecim lixas tanta felicitate prostravit, ut vincendo singulos nullam sibi requiem per intercapidinem temporis daret, hic captis praemiis inssus in militiam mitti, primaque ei stipendia equesiria fuere. tertia post haec die, cum imperator prodiret ad campum, vidit eum exultantem more barbarico iussitque tribuno, ut eum cohercitum ad Romanam inbueret disciplinam, ille vero, ubi de se intellexit principem {86} loqui, accessit ad eum equitantemque praeire pedibus coepit, tum imperator equo ad lentum cursum calcaribus incitato multos urbes huc atque illuc usque ad suam defatigationem variis deflexibus impedivit ac deinde ait illi: "num quid vis post cursum, Thracisce, luctare?" respondit: "quantum libet, imperator". ita Severus, ex equo desiliens, recentissimos militum cum eo decertari iussit, at ille septem valentissimos iuvenes ad terram elisit, ita ut antea nihil per intervalla respiraret, solusque a Caesare et argenteis praemiis et aureo torque donatus est; iussus deinde inter {87} stipatores degere corporis principalis. post haec sub Antonino Caracalla ordines duxit ac saepe famam factis extendens plures militiae grados centuriatumque strenuitatis suae praetium tulit. Macrino tamen postea in regno ingresso recusavit militiam pene triennio, tribunatusque habens honore numquam se oculis Macrini {88} optulit, indignum ducens eius imperium, qui perpetrato facinus fuerat adquisitum. ad Eliogabalum dehinc quasi ad Antonini filium revertens tribunatum suum adiit et post hunc sub Alexandrum Mamaeae contra Parthos mirabiliter dimicavit. eoque Mogontiaco militari tumulto occiso ipse exercitus electione absque senatus consultu effectus est imperator, qui cuncta bona sua in persecutione Christianorum malo voto foedavit, occisusque Aquileia a Puppione, regnum reliquid Philippo. quod nos idcirco huic nostro opusculo de Symmachi hystoria mutuavimus, quatenus gentem, unde agimus, ostenderemus ad regni Romani fastigium usque venisse. ceterum causa exegit, ad id, unde digressimus, ordine redeamus.
{89} Nam gens ista mirum in modum in ea parte, qua versabatur, id est Ponti in litore Scythiae soli, enituit, sine dubio tanta spatia tenens terrarum, tot sinos maris, is tot fluminum cursus, sub cuius saepe dextera Vandalus iacuit, stetit sub praetio Marcomannus, Quadorum principes in servitute redacti sunt Philippo namque ante dicto regnante Romanis, qui solus ante Constantinum Christianus cum Philippo idem filio fuit cuius et secundo anno regni Roma millesimum annum explevit, Gothi, ut adsolet, subtracta sibi stipendia sua aegre ferentes, de amicis effecti sunt inimici. nam quamvis remoti sub regibus viverent suis, rei publicae tamen Romanae {90} foederati erant et annua munera percipiebant quid multa transiens tunc Ostrogotha cum suis Danubio Moesiam Thraciasque vastavit, ad quem rebellandum Decius senator a Philippo dirigitur, qui veniens dum Getis nihil praevalet, milites proprios exemptos a militia fecit vitae privatae degi, quasi eorum neglectu Gothi Danubium transfretassent, factaque ut puta in suis vindicta ad Philippnm revertitur, milites vero videntes se post tot labores militia pulsos, indignati ad Ostrogothae regis Gothorum auxilium {91} confugerunt, qui excipiens eos eorumque verbis accensus mox tricenta milia suorum armata produxit ad bellum adhibitis sibi Taifalis et Astringis nonnullis, sed et Carporum trea milia, genus hominum ad bella nimis expeditum, qui saepe fuere Romanis infesti; quos tamen post haec imperante Dioclitiano et Maximiano Galerius Maximinus Caesar devicit et rei publicae Romanae subegit. his ergo addens Gothos et Peucinos ab insula Peucis, quae in ostia Danubii Ponto mergentia iacet, Argaithum et Gunthericum {92} nobilissimos suae gentis doctores praefecit, qui mox Danubium vadati et de secundo Moesiam populati, Marcianopolim eiusdem patriae urbem famosam metropolim adgrediuntur, diuque {93} obsessam accepta pecunia ab his qui inerant reliquerunt. et quia Marcianopolim nominavimus, libet aliqua de eius situ breviter intimare. nam hanc urbem Traianus imperator hac re, ut fertur, aedificavit, eo quod Marciae sororis suae puella, dum lavat in flumine illo qui nimii limpiditatis saporisque in media urbe oritur Potami cognomento, exindeque vellit aquam haurire, casu vas aureum quod ferebat in profundum decidit, metalli pondere praegravatum longeque post ab imis emersit; quod certe non erat usitatum aut vacuum sorberi aut certe seme voratum undis respuentibus enatare, his Traianus sub admiratione conpertis fontique numinis quoddam inesse credens conditam civitatem germanae suae in nomine Marcianopolim nuncupavit.
{94} Abhinc ergo, ut dicebamus, post longam obsidionem accepto praemio ditatus Geta recessit ad propria, quem cernens Gepidarum natio subito ubique vincentem praedisque ditatum, invidia ductus arma in parentibus movit. quomodo vero Getae Gepidasque sint parentes si quaeris, paucis absolvam, meminisse debes me in initio de Scandzae insulae gremio Gothos dixisse egressos cum {95} Berich rege suo, tribus tantum navibus vectos ad ripam Oceani citerioris, id est Gothiscandza. quarum trium una navis, ut adsolet, tardior nancta nomen genti fertur dedisse; nam lingua eorum pigra gepanta dicitur, hinc factum est, ut paulatim et {96} corruptae nomen eis ex convicio is nasceretur Gepidas, nam sine dubio ex Gothorum prosapie et hi trahent originem; sed quia, ut dixi, gepanta pigrum aliquid tardumque designat, pro gratuito convicio Gepidarum nomen exortum est, quod nec ipsud credo falsissimum: sunt etenim tardioris ingenii et graviores corporum velocitate, hi ergo Gepidae tacti invidia, dum Spesis provincia commanerent in insulam Visclae amnis vadibus circumactam, quam patrio sermone dicebant Gepedoios. nunc eam, ut fertur, insulam gens Vividaria incolit ipsis ad meliores terras meantibus, qui Vividarii ex diversis nationibus ac si in unum asylum collecti {97} sunt et gentem fecisse noscantur. ergo, ut dicebamus, Gepidarum rex Fastida quietam gentem excitans patrios fines per arma dilatavit. nam Burgundzones pene usque ad internicionem delevit aliasque nonnullas gentes perdomuit, Gothos quoque male provocans consanguinitatis foedus prius inportuna concertatione violavit superba admodum elatione iactatus, crescenti populo {98} dum terras coepit addere, incolas patrios reddidit rariores, is ergo missis legatis ad Ostrogotham, cuius adhuc imperio tam Ostrogothae quam Vesegothae, id est utrique eiusdem gentes populi, subiacebant, inclusum se montium quaeritans asperitate silvarumque densitate constrictum, unum poscens e duobus, ut aut bellum sibi aut locorum suorum spatia praepararet, tunc Ostrogotha {99} rex Gothorum ut erat solidi animi, respondit legatis bellum se quidem talem horrere durumque fore et omnino scelestum armis confligere cum propinqis, loca vero non cedere. quid multa? Gepidas in bella inruunt, contra quos, ne minor indicaretur, movit et Ostrogotha procinctum, conveniuntque ad oppidum Galtis, iuxta quod currit fluvius Auha, ibique magna partium virtute certatum est, quippe quos in se et armorum et pugnandi similitudo commoverat; sed causa melior vivacitasque ingenii iubit {100} Gothos. inclinata denique parte Gepidarum proelium nox diremit. tunc relicta suorum strage Fastida rex Gepidarum properavit ad patriam, tam pudendis obprobriis humiliatas, quam fuerat elationis erectus. redeunt victores Gothi Gepidarum discessione contenti, suaque in patria feliciter in pace versantur, usque dum eorum praevius existeret Ostrogotha.
{101} Pos cuius decessum Cniva, exercitum dividens in duas partes, nonnullos ad vastandum Moesiam dirigit, sciens eam neglegentibus principibus defensoribus destitutam; ipse vero cum LXX milibus ad Eusciam, id est Novas conscendit. unde a Gallo duce remotus Nicopolim accedit, quae iuxta latrum fluvium eat constituta notissima; quam devictis Sarmatis Traianus et fabricavit et appellavit Victoriae civitatem, ubi Decio superveniente imperatore {102} tandem Cniva in Hemi partibus, quae non longe aberant, recessit, unde apparatu disposito Philippopolim ire festinans, cuius secessu Decius imperator cognoscens et ipsius urbis ferre subsidium gestiens iugum Hemi montis transacto ad Beroam venit, ibique dum equos exercitumque lassum refoveret, ilico Cniva cum Gothis in modum fulminis ruit, vastatoque Romano exercitu imperatorem cum pauculis, qui fugere quiverant, ad Eusciam rursus trans Alpes in Mysia proturbavit, ubi tunc Gallus dux limitis cum plurima manu bellantium morabatur; collectoque tam exinde {103} quam de Vsco exercitu, futuri belli se parat in aciae. Cniva vero diu obsessam invadit Philippopolim praedaque potitus Prisco duce qui inerat sibi foederavit quasi cum Decio pugnaturum, venientesque ad conflictum ilico Decii filium sagitta saucium crudeli funere confodiunt. quod pater animadvertens licet ad confortandos animos militum fertur dixisse: "nemo tristetur: perditio unius militis non est rei publicae deminutio". tamen, paterno affectu non ferens, hostes invadit, aut mortem aut ultionem fili exposcens, veniensque ad Abritto Moesiae civitatem circumseptus a Gothis et ipse extinguitur imperii finem vitaeque terminum faciens. qui locus hodieque Decii ara dicitur, eo quod ibi ante pugnam mirabiliter idolis immolasset.
{104} Defuncto tunc Decio Gallus et Volusianus regnnm potiti sunt Romanorum, quando et pestilens morbus, pene istius necessitatis consimilis. quod nos ante hos novem annos experti sumus, faciem totius orbis foedavit, supra modum tamen Alexandriam totiusque Aegypti loca devastans, Dionysio storico auper hanc cladem lacrimaviliter exponente, quod et noster conscribit venerabilis martyr Christi et episcopus Cyprianus in libro, cuius titulus {105} est 'de mortalitate'. tunc et Emilianus quidam Gothis saepe ob principum neglegentiam Mysiam devastantibus, ut vidit licere nec a quoquam sine magno rei publicae dispendio removeri, similiter suae fortunae arbitratus posse venire, tyrannidem in Moesia arripuit omneque manu militari ascita coepit urbes et populos devastare. contra quem intra paucos menses dum multitudo apparatus adcresceret, non minimum incomodum rei publicae parturivit; qui tamen in ipso pene nefario conatus sui initio extinctus {106} et vitam etimperium, quod inhiabat, amisit: supra dicti vero Gallus et Volusianus imperatores, quamvis vix biennio in imperio perseverantes ab hac luce migrarunt, tamen ipsud biennium, quod affuerunt, ubique pacati, ubique regnaverunt gratiosi, praeter quod unum eorum fortunae reputatum est, id est generalis morbus, sed hoc ab imperitis et calumniatoribus, qui vitam solent aliorum dente maledico lacerare. hi ergo mox imperio adepti sunt, foedus cum gente pepigerunt Gothorum, et nec longo intervallo utrisque regibus occumbentibus Gallienus arripuit principatum.
Читать дальшеИнтервал:
Закладка: