Владимир Ткаченко-Гильдебрандт - Мистические культы Средневековья и Ренессанса
- Название:Мистические культы Средневековья и Ренессанса
- Автор:
- Жанр:
- Издательство:Алетейя
- Год:2020
- ISBN:978-5-00165-008-9
- Рейтинг:
- Избранное:Добавить в избранное
-
Отзывы:
-
Ваша оценка:
Владимир Ткаченко-Гильдебрандт - Мистические культы Средневековья и Ренессанса краткое содержание
Мистические культы Средневековья и Ренессанса - читать онлайн бесплатно ознакомительный отрывок
Интервал:
Закладка:
Super V, VI, VII et VIII articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quod vidit et audivit dogmatizari post sui receptionem, in supradictis capitulis, per supradictos preceptores, Jesum Christum non esse verum deum, immo falsum fuisse prophetam et eum non fuisse passum pro salute humani generis, sed pro sceleribus suis et per eum non posse nec debere salvari ; et quia sic audivit quod in ordine communiter observatur.
Super VIIII, X, XI, XII et XIII articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit se nisi hoc scire, videlicet quod ipse, post sui receptionem in sepedictis capitulis, spuit super crucem et vidit spui super eam per omnes fratres ibi congregatos. Et dixit quod vidit aliquos qui dixerunt quod minserant super eam et pedibus conculcarant. Et dixit interrogatus quod ritus iste servabatur in omnibus capitulis et congregationibus fratrum. Et hoc scit quia sic vidit fieri in predictis capitulis et quia sic audivit dici a fratribus ordinis, et quia etiam, dum semel iret per viam ad urbem cum fratre Gerardo de Spilli, preceptore domus de Luca, idem frater Gerardus dixit ei quod frater Martinus, preceptor domus sancte Soffie Pisane, frater Gandulfus, preceptor domus de Florentia et frater Villanus, preceptor de monte Lopio et Certalla, congregabantur ad invicem pro faciendo ea que in supra dictis articulis continentur. Et dixit interrogatus quod omni anno congregabantur capitula per provincias de mense maii, in quibus capitulis abnegabatur Jesus Christus et, in sui vituperium, spuebatur super crucem per fratres in ipsis capitulis existentes.
Super XIIII articule qui incipit : item quod adorabant quemdam catum interrogatus, respondit se nichil scire.
Super XV articulo qui incipit : item quod hec faciebant in vituperium , respondit ut supra in proximo precedenti.
Super XVI, XVII, XVIII et XIX articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit se credere quod omnes qui abnegabant Jesum non credebant sacramentum altaris. Dixit tantum quod licet ipse abnegasset eum, ipsa tamen sacramenta credebat.
Super XX et tribus sequentibus articulis, respondit se nichil scire.
Super XXIIII articulo et quatuor sequentibus articulis, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia ipse sic credebat et sic fuit sibi dictum per fratres dicti ordinis et sic audivit et vidit preceptores, videlicet fratrem Jacobum de Montecucco et fratrem Rimondinum, in supradictis capitulis in quibus interfuit, assolventes omnes fratres ibi congregatos et dicentes : si habetis aliquod peccatum, sites assoluti.
Super XXVIIII articulo, dixit se nichil scire.
Super XXX articulo qui incipit : item quod in receptione et tribus articulis sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit se inde hoc scire, videlicet quod ipse in sui receptione deosculatus fuit receptorem suum in ore et non alibi, et audivit dici in ordine quod fratres recepti deosculabantur recipientes eos sicut in articulis continetur. Interrogatus quare ipse non deosculatus fuit recipientem eum simili modo, respondit quia forsitan non confidit de eo et quia etiam non fuit receptus in capitulo.
Super XXXIIII articulo et tribus sequentibus interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic in ordine observatur et sic fuit monitus et factus iurare in sui receptione et quia sic professionem fecit et sic fuit habitus pro profexo. Et sic etiam vidit iurare quendem quem ad ordinem vidit recipi. Et quia etiam nullus extraneus interfuit sue receptioni.
Super XXXVIII et XXXIIII interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit pro eo quod pluries audivit iam loqui a secularibus et pluries extitit sibi dictum et petitum ab eo quare templarii sua sic negotia faciebant occulta.
Super XL articulo qui incipit : Item quod fratribus quos recipiebant , etc., et quinque articulis proxime sequentibus interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia extitit sibi dictum post receptionem suam in predictis capitulis in quibus interfuit, videlicet quod ipsi poterant ad invicem commisceri absque peccato, et quod fratres dicti ordinis non reputabant hoc esse peccatum et quod hoc faciebant et patiebantur ad invicem. Dixit tantum quod ipse nunquam hoc fecit et dixit interrogatus quod frater Arrigus de Panzano, frater Guillelmus de Nove, frater Martinus, preceptor de Pisis, frater Gandulfus, preceptor de Florentia, frater Villanus, preceptor de monte Lopio, erant maxime subdomite. Et hoc scit quia audivit dici a fratribus dicti ordinis pluries et pluries, iam sunt quinque anni et ultra, et quod idem frater G. tenebat quendam juvenem quasi pro uxore sua, qui juvenis factus est postea frater in dicto ordine ; cuius fratris nomen dixit esse frater Petrus Reginus.
Super XLVI articulo qui incipit : Item quod ipsi fratres per singulas provincias habebant idola et quindecim articulis sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit se inde hoc scire, videlicet quod ipse vidit in supradictis capitulis in quibus ipse fuit dictum capud, et quod dictum capud preceptor et alii fratres, in dictis capitulis, adorabant et venerabantur ut deum et ut salvatorem et dicebatur inter ipsos fratres quomodo ipsum capud poterat eos salvare et ipsi sic credebant. Item dicebant fratres ipsi quod omnes divitias ordinis dabat eis et omnia facere poterat sicut deus. Et vidit fratres euntes ad dictum capud, inclinantes se sibi et adorantes illud et cingentes eum cordulis quibus se ipsos cingebant, ob devotionem ipsius, super camisciam tantum. Et hoc etiam faciebant ex mandata maioris preceptoris. Et dixit interrogatus quod dictum capud maxime in capitulis adorabatur et quod non vidit eum adorari nisi in dictis capitulis. Et ipse etiam in dictis capitulis adoravit illud. Interrogatus quam effigiem habehat dictum capud, respondit quod erat de metallo et habebat faciem quasi humanam, capillos nigros et crispos et non recordatur quod habuerit barbam ; circa collum autem et gulam habebat deaurata. Interrogatus in cuius reverentia adorabant dictum capud, respondit quod nescit, nisi quia credebant eum deum esse. Et dixit etiam interrogatus quod frater Martinus, preceptor domus sancte Soffie Pisane, dixit sibi, fratri Guidoni, quod ipse habebat quoddam capud Pisis quod ipse adorabat et frater Villanus, preceptor domus de monte Lopio et quod dictum capud similabatur capiti quod erat Bononie.
Super LXII articulo qui incipit : Item quod communiter et duobus sequentibus interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus quoniodo scit, respondit quia sic vidit servari communiter per omnes fratres dicti ordinis euntcs ad capitula et ubique in locis in quibus interfuit, videlicet Bononie et Placentie ; et scit quod, in omnibus aliis locis ubi capitula fiebant, servabantur et fiebant predicta.
Super LXV articulo et duobus sequentibus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus quomodo scit, respondit ex dictu fratrum quia sic communiter dicebatur inter eos. Ipse tantum dixit se nunquam audivisse aliquem propter ea carceratum.
Super LXVIII articulo qui incipit : Item quod iniungebatur et quatuor sequentibus articulis interrogatus, respondit vera esse que continentur in eo. Interrogatus quomodo scit, respondit quia sic vidit et audivit iniungi in capitulis in quibus fuit, mandari per sacramentum et sub penis predictis, ne predicta alicui revelarent, et quod si qui reperti fuissent revelasse predicta, fuissent interfecti vel carcerati. Dixit tantum quod nunquam vidit aliquem qui predicta facere recusaret, et qui inventus fuerit revelasse predicta. Et dixit interrogatus quod fratres etiam de predictis inter se loqui non audebant, pro eo quod semper timebant de predictis loqui et quia etiam timebant ne possent gentibus propalari. Et dixit interrogatus, hoc timore, non revelasse predicta.
Super LXXIII articulo interrogatus, dixit vera esse que contnentur in eo. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic fuit sibi iniunctum et sic vidit iniungi in predictis capitulis. Et dixit interrogatus quod fratres dicti ordinis non confitebantur nisi quod maior preceptor absolvebat cos a peccatis in capitulis, extendens manum suam ad omnes, nec alias penitentias iniungebat.
Super LXXIIII qui incipit : Item quod fratres dicti ordinis scientes dictos errores et cetera et aliis duobus sequentibus et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus quomodo scit, respondit quia nunquam vidit aliquem fratrem dicti ordinis corrigi de premissis, immo mandabatur communiter omnibus fratribns quod omnia predicta facerent, et quod vidit continue fratres existentes et perseverantes in huius rnodi corruptelis et quod non nuntiaverunt sancte matri ecclesie, quia si nuntiavissent, non tantum viguisset hic error. Et dixit quod hec patent omnia per effectum.
Super LXXVII articulo qui incipit : Item quod predicta fiebant et servabantur ultramare et octo articulis sequentibus, respondit ita verum esse ut continetur in eo. Interrogatus quomodo scit, respondit quia sic vidit et audivit servari in locis in quibus conversatus est cum fratribus et audivit quod in locis predictis observabantur ex longa consuetudine et constitutione ordinis.
Super LXXXV articulo et uno sequenti interrogatus, respondit ita esse ut continetur in eo. Et dixit se hoc scire auditu et credulitate.
Super LXXXVII articulo interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eo, quia sic cominuniter dicebatur in ordine inter fratres quod fratres predictis modis recipiebantur.
Super LXXXVIII articulo qui incipit : Item quod magister generalis et VIII sequentibus, respondit vera esse que continentur in hiis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia hoc scit per dictos fratres dicti ordinis et quia etiam ipse hoc audivit dici in capitulis in quibus ipse interfuit.
Super LXXXXVII articulo qui incipit : Item quod elemosine et cetera, respondit vera esse que continentur in eo, a XX annis supra videlicet antequam civitas Accon [1128] perderetur; sed postea fratres juvenes bene facere inceperunt elemosinas.
Super LXXXXVIII articulo et tribus sequentibus, respondit quod bene iurabant fratres recepti quibuscunque modis possent procurare et conservare et augmentare bona ordinis et quod non reputabant peccatum quibuscunque modis possent acquirere, nec etiam propter hoc deierare.
Super CI et quatuor sequentibus articulis interrogatus, respondit quod capitula dicti ordinis consueverunt sic teneri : videlicet quod quando fieri debebat capitulum, in crastinum majores de capitulo congregabantur primo de sero in prima vigilia noctis et postea etiam aliquantulum ante mattutinum. Et postea in aurora fiebat capitulum de omnibus fratribus, et fiebat adeo clam quod nullus poterat eos audire vel videre ; et quod ponebant custodes ad hostium capiluli quod nullus posset accedere ad eos et tota familia domus stabat in una parte sive in uno angulo domûs, et quod omnia hostia domûs erant ita firmata quod nullus poterat ad eos accedere. Etiam predicta dixit se scire quia sic vidit servari et fieri in locis ubi fuit ad capitulum et sic dicebatur quod communiter servabatur et fiebat per totum ordinem.
Super articulo qui incipit : Item quod eimilem clandestinationem et cetera interrogatus, respondit quod, quando erant a XII fratribus (vel) supra, bene servabatur huiusmodi clandestinatio, sed quando erant a VI fratribus vel infra non servabatur.
Super articulo qui incipit : Item quod hic error viget et cetera et alio sequenti, respondit quia sic credebatur et tenebatur in ordine et ipse etiam sic credebat.
Читать дальшеИнтервал:
Закладка: