Владимир Ткаченко-Гильдебрандт - Мистические культы Средневековья и Ренессанса
- Название:Мистические культы Средневековья и Ренессанса
- Автор:
- Жанр:
- Издательство:Алетейя
- Год:2020
- ISBN:978-5-00165-008-9
- Рейтинг:
- Избранное:Добавить в избранное
-
Отзывы:
-
Ваша оценка:
Владимир Ткаченко-Гильдебрандт - Мистические культы Средневековья и Ренессанса краткое содержание
Мистические культы Средневековья и Ренессанса - читать онлайн бесплатно ознакомительный отрывок
Интервал:
Закладка:
Super CXX et tribus sequentibus articulis interrogatus, respondit quod de hiis que a se attestata sunt est publica vox et fama et ea omnia sunt publica et notoria.
Super CXXIIII et aliis omnibus ultimis interrogatus, respondit se nichil scire, nisi sicut audivit dici quod continetur in licteris domini pape et per commune dictum gentium. Et dixit suo iuramento quod hec non testatur vel dicit odio, vel amore, prece, pretio vel timore, sed pro veritate tantum.
VI. Die XXIIII octubris, decima indictionis, Luce in Palatio episcopali, qui in cumincia ( sic ), frater Jacobus de Pighaczano, Placentine diocesis, testis iuratus veritatem dicere super articulis contra ordinem militie Templi, die XXII ottubris, constitutus in presentia supradictorum duorum Inquisitorum et examinatus diligenter ab eis super ipsis articulis, post examinationem, confessionem et depositionem de se et a se factam hodie, XXIIII ottubris;
Super primo, secundo, tertio et quarto articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit se inde hoc scire, videlicet quod ipse vidit quosdam fratres, videlicet fratrem Franciscum Apulum et fratrem Manginum, qui morabatur in Campania, et plures alios quorum nominum non recordatur, recipi ad dictum ordinem; qui in sui receptione moniti et inducti per illos qui eos receperent, abnegaverunt Christum, virginem Mariam et sanctos. Et se interfuisse in pluribus capitulis provincialibus in quibus vidit Christum similiter abnegari per omnes fratres in capitulis congregatos; de quibus capitulis et fratribus existentibus in eisdem dixit, in confessione de se facta super articulis contra singulares personas. Dixit insuper se a pluribus fratribus audivisse quod ipsi viderunt in capitulis Christum publice abnegari per fratres dicti ordinis, de quibus etiam dixit in confessione de se facta super articulis memoratis. Et dixit etiam interrogatus quod ipse testis cum aliis fratribus dicti ordinis Christum similiter ab negavit in predictis capitulis in quibus fuit, quamvis hoc fecisset coactus.
Super qninto, sexto, et septimo et quolibet eorum interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit se vidisse et audivisse sic dogmatizari in predictis capitulis et in receptionibus supradictorum fratrum quos vidit recipi.
Super VIII articulo interrogatus, respondit quod illi qui Christum abnegabant non habebant spem salvationis habende per ipsum.
Super VIIII, X, XI, XII et XIII articulis et quolibet eorum interrogatus, respondit se inde hoc scire, videlicet quod ipse vidit spuere super ipsam crucem supradictos duos fratres quos vidit ad ordinem recipi in sui receptione, ad inductionem et persuasionem recipientum eos. Et vidit etiam spuere super eam fratres illos quos vidit Christum abnegare in capitulis memoratis; et ipse testis in ipsis capitulis spuit etiam super eam. Dixit etiam se audivisse a fratre Guastapane de Montefiascone quod ipse vidit quosdam fratres, videlicet fratres Jacobum de Balestra et Petrum de Campania, spuere super crucem, et audivit a pluribus fratri bus quod frater Gerardus, preceptor balive de Urbe, cum quibusdam aliis fratribus quorum nominum non recordatur, congregabantur ad invicem pro spuitione, minctione et conculcatione predictis faciendis super crucem, et aliud dixit se nescire.
Super XIIII articulo interrogatus, respondit se nichil scire.
Super xv articulo interrogatus, respondit verum esse quod continetur in eo. Interrogatus de causa scientie, respondit quia non fecissent, nisi fecissent in vituperium Jcsu Christi.
Super XVI articulo et tribus sequentibus articulis interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis, de illis videlicet qui Christum abnegabant.
Super xx articulo et tribus sequentibus articulis interrogatus, respondit se nichil scire.
Super XXIIII articulo et IIII sequentibus articulis interrogatus, respondit quia in ordine credebatur et dicebatur quod magnus magister, et qui est in loco suo, posset assolvere ab omnibus peccatis; ipse tantum credebat quod posset absolvere solumodo a disciplinis.
Super XXVIIII articulo, respondit se nichil scire.
Super XXX articulo et quatuor sequentibus articulis, respondit quod bene audivit dici in ordine quod, quando fratres recipiebantur, deosculabantur receptores suos sicut in articulis continetur et quod aliqui fratres, in sui receptione, sic faciebant et observabant. Et hoc audivit dici pluries et a pluribus fratribus; dixit tamen se nunquam vidisse dictum modum servari.
Super XXXIIII articulo et tribus sequentibus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia in sui receptione iuravit ordinem non exire, sine licentia sui superioris et quia statim fuit habitus pro profexo, et quia receptus fuit nullis presentibns, nisi fratribus dicti ordinis, et quia iste modus recipiendi fratres in ordine communiter servabatur.
Super XXXVIII articulo et uno sequenti interrogatus, respondit se nichil scire; dixit tamen quod, si suspictio contra fratres ordines laboravit, bene est ostensum.
Super XL et V sequentibus articulis interrogatus, respondit se nichil scire; dixit tamen quod vidit et audivit multipliciter infamari de dicto vitio fratrem Jacobum de Bononia de fratre Manfredo, olim famulo suo.
Super XL et XI articulis proxime sequentibus interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia ipse vidit dicta capita in provincia Lombardie, videlicet Bononie et in provincia Rome, apud Capitam ( sic ), et dixit quod dictum caput habebat faciem unam tantam humanam, capillos nigros et crispos et barbam modicam; collum autem et gulam habebat quasi deaurata. Et dixit interrogatus quod ipse vidit dictum capud adorari in dictis capitulis per omnes fratres ibi congregatos et ipse etiam adoravit et audivit per aliquos in dictis capitulis existentes, quod dictum capud poterat eos salvare et divites facere, terramque facere germinare et arbores florere . Interrogatus quare adoraverunt dictum capud, respondit quod, prout audivit, quia credebant eum esse salvatorem et deum suum; ipse tamen non credebat.
Super LVIII articulo et tribus articulis sequentibus interrogatus, respondit se nichil scire.
Super LXII articulo et duobus sequentibus interrogatus, respondit quod bene vidit plures fratres dicti ordinis recipi predictis modis, de quibus dixit supra. Interrogatus quos vidit sic recipi, respondit de illis de quibus dixit supra in predictis articulis.
Super LXV articulo et duobus sequentibus, respondit se nichil scire.
Super LXVIII articulo et tribus sequentibus articulis, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus quomodo scit, respondit quia sic vidit et audivit iniungi in capitulis in quibus interfuit et in receptione fratrum quos vidit recipi.
Super LXXII articulo interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus quomodo scit, respondit per auditum et publicam famam. Et dixit etiam quod de predictis interrogatus se loqui non audebant.
Super LXXIII articulo interrogatus, respondit quod preceptum erat quod confiterentur fratribus dicti ordinis. Et si non poterant confiteri ipsis fratribus, possent aliis religiosis cuiuscunque ordinis. Et dixit quod illi qui abnegabant Christum, confitebantur fratribus alterius ordinis, ut hominibus apparerent.
Super LXXIIII articulo et duobus sequentibus articulis interrogatus, respondit ita verum esse ut continetur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia hec patent omnia per effectum.
Super LXXVII articulo qui incipit : Item quod predicta faciebant et cetera et VIII sequentibus articulis interrogatus, respondit quod bene dicebatur inter fratres quod predicta omnia fiebant et servabantur ultramare et in presentia generalis magistri et in Cipro et citramare et in omnibus locis ubi fratres recipiebantur ad ordinem et fiebant capitula. Et hoc scit quia predicta servari vidit in supradictis capitulis in quibus interfuit et in receptione supradictorum fratrum quos recipi vidit. Et dixit quod hec consuetudo sive corruptela servabatur ex longa et antiqua observante et per constitutionem ordinis. Interrogatus quomodo scit, respondit quia sic dicebatur in ordine et sic ipse audivit a multis fratribus dicti ordinis. Interrogatus si nunquam vidit dictam constitutionem, respondit quod non.
Super LXXXVI articulo interrogatus, respondit quod credit.
Super LXXXVII qui incipit : Item quod receptiones fratrum , respondit quod receptiones fratrum communiter predictis modis in ordinem sic fiebant ; tamen aliqui non sic recipiebantur, sed recipiebantur secundum regulam eis traditam a beato Bernardo, secundum quam ipse, frater Jacobus, asseruit se receptum.
Super LXXXVIII articulo qui incipit : Item quod magister et cetera et quinque sequentibus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia sic publice audivit dici inter fratres et quia ipse sic audivit et vidit precipi et mandari a preceptoribus balivarum in capitulis balivarum de quibus supra dixit.
Super LXXXXIIII articulo et uno sequeuti interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit ut supra in proxime precedentibus.
Super LXXXXVI articulo interrogatus, respondit quod oppinio erat inter certos fratres quod sic puniebantur graviter qui nolebant predictum receptionis modum servare.
Super LXXXXVII articulo interrogatus, respondit quod elemosine, secundum antiquam consuetudinem ordinis, debebant fieriter in ebdomoda, quam consuetudinem aliqui faciebant, aliqui non: hospitalitas autem in ordine non servabatur.
Super LXXXXVIII articulo et duobus sequentibus interrogatus, respondit quod fratres qui Christum abnegabant, non reputabant esse peccatum per fax et nefax ( sic ) utilitateni ordinis procurare, nec reputabant etiam esse peccatum propter hoc deierare et quod iurabant augmentum ordinis.
Super centesimo primo qui incipit : Item quod clam consueverunt tenere et IIII articulis proxime sequentibus interrogatus, respondit quod capitula sua clam consueverunt tenere et tenebant adeo quod nullus poterat ad eos accedere vel eos audire, et quod tenebant ea in aurora diei, et quod ponebant custodes ad hostium, et omnia alia hostia domûs et ecclesie in quibus capitula tenebantur faciebant firmari, et quod nullus poterat in dictis capitulis, nisi fratres dicti ordinis, interesse. Interrogatus quomodo scit, respondit quia sic vidit servari in capitulis in quibus interfuit et quia iste erat modus tenendi capitula in toto ordine.
Super CVI articulo interrogatus, respondit quod fratres recipiebantur omnibus predictis modis, dixit tantum quod recipiebantur etiam de die.
Super CVII articulo et CVIII articulo et quolibet eorum interrogatus, respondit quod credit quod maior pars fratrum dicti ordinis credebant se posse assolvi a generali magistro dicti ordinis ab omnibus peccatis suis etiam non confessatis, de se tantum dicit quod de quibusdam aliis qui erant boni non credebant se posse assolvi. Interrogatus quare credit de maiori parte, respondit quia sic in ordine tenebatur.
Super CX et uno sequenti, respondit se nichil scire.
Super CXI et uno sequenti interrogatus, respondit ut supra de generali magistro. Credit tantum quod de auctoritate ipsius magistri poterat assolvere.
Super CXII et uno sequenti interrogatus, respondit vera esse que continentur in eis. Interrogatus de causa scientie, respondit quia hec vidit et audivit in ordine observari et sic per fratres communiter tenebatur.
Super CXIIII et CXV articulo interrogatus, respondit se nichil aliud modo scire, nisi quia scit quod errores erant in ordine antequam intravit eundem.
Super CXVI articulo et duobus sequentibus interrogatus, respondit ita verum esse ut in articulo continetur. Interrogatus de causa scientie, respondit quia nunquam audivit quod fuerint nuntiati vel correcti, et per omnia dixit ut supra in LXXIIII articulo et duobus sequentibus.
Читать дальшеИнтервал:
Закладка: